Latin
384.1 to 384.5
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 384.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Z, secet EX, in K, eritque EK, declinatio respondens arcui TZ, &cui aequalis esse debet arcus OB, vt in Meridiano positione radius aequatoris RB. Quo posito, sumantur arcus OC, Od, aequales arcui Eclipticae proposito, &chorda ed, secet radium aequinoctialis RB, in b, erit punctum b, illud, in quod initium Arietis perpendiculariter cadit in Meridianum, &illud, per quod in Theoria ducitur recta bim, parallela RO, vel perpendicularis ad NI. quae etiam in hac vndecima Figura similiter ducitur. Radius verò Eclipticae RO, secat chordam ed, bifariam, &ad angulos rectos in g. offertque semidiametrum ge, vel gd, quarum in plano Herizontis describendus est circulus feh, in quo punctum e, in figura decima habetur, si ex M, ad NI, erigatur perpendicularis me, at hic sufficit producere rectam bam, haec enim assignat idem punctum e, &hoc dato, datur positione radius Eclipticae Re M, quod erat faciendum. Demonstratio patet ex fundamento praxis primariae, &ideo hic ne litteras quidem immutauimus, nisi in circello SQYT, qui hic constructioni, &inuentioni declinationis est additus. Cęterum constructio, quae hic fit in semicirculo Meridiano NOl, tota potest fieri in semicirculo horizontali NEI: arcus enim Oc, Od, aequè benè abscinduntur ad vtramque partem puncti E, imo loco radij RB, hic compendiosius ducitur radius RK, pro inuentione punctib, in hoc semicirculo NEI, sed priori modo minus confunditur figura. Eudem compendiosior. Satis est inuenire punctum b, nam b d, est sinus versus anguli, quem Ecliptica facit cum Meridiano. Cum enim in decima figura, circuli chd, polus sit O, arcus Hd, metitur angulum Hod, &quia Hib. est ad C d, perpendicularis, constat eandem Hb, esse sinum arcus Hd, &b d, sinum versum, &gb, sinum complementi respectu sinus totius g 30 d. Datis autem sinibus, dantur arcus, ergo, sed operae pretium est saltem sinum complementi acquirere, respectu semidiametri RE, pro determinando arcu EM, id quod non est difficile factu, si in figura vndecima ex b, applicetur b p. aequalis semidiametro RE, secans RO, in T. recta enim b I, erit sinus arcus EM; quia eadem est proportio ph, ad DF, quae gd, o d, gb. Ducta enim R d, est aequalis ipsi ph.