Latin
384.6 to 384.7
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 384.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
&quia vtraque est applicata ad 35 easdem partes, inter parallelas pm, gd, constituitur parallelogrammum bp, md, vnde sequitur, vt p Rob d, necnon per mag d, sint aequales, addendo aequales Rmigb. Cumque RY, mb, sint parallelae, erit proportio p, ad DI, eadem, quae pm, ad im R, hoc est eadem, quae dg, ad gb. Praxis Secundaria, Qua axis Eclipticae pro quouis puncto Eclipticae dato, circulo obseruatorio adscribitur, videri potest aliqua ex parte superflua: nam vt ostensum est in Theoria figurae 10. axis RG, distat quadranti MG, à radio RM. Descripto igitur radio per praxim primariam, non diu desiderabitur axis RG. imo tota constructio radij conuenit axi, si diameter OL, transferatur ad diametrum NI, &c. Habet tamen etiam constructionem propriam, nempe eam quam in fundamento praxis secundariae ita aperte insinuauimus, vt pluribus non indigeat. Illud solum videtur desiderari adhuc, vt doceatur quomodo Circellus polaris in ascensiones rectas diuidatur, quod hic non tam necessario, quàm ad alia vtiliter, in primisque in gratiam Praxis Regiae praestabimus. Circuli Polaris, vel Circuli Declinatorum, Analemmatis, distributio in Ascensiones rectas. Non sum nescius, hoc fieri posse per praecepta Astrolabij, quibus quilibet circulus pro „aequiDie ęquinoctiali sumptus, beneficio Eclipticae secetur in ascensiones rectas.