Latin
388.1 to 388.4
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 388.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ostendendo semper alias, atque alias minus proprias, ita illusit illa diu insequentes, vt nunquam amplius attingi posse videretur, voluit tamen aliquando; &quia voluit in fine, hoc eam ipso loco etiam nos stringere nexibus Geometricis volumus, ipsique in posterum omnes fugae vias intercludere. Postrema, &propria Regiae Praxis Demonstratio. In hac XIII. figura, quae est eadem cum decima, paucis omissis, &paucis additis, producatur arcus Coluri solstitiorum AG, vsque ad Eclipticam OHL, ad punctum Capri- 10 corni K: sic enim facile ostendetur angulum AGN, in triangulo ANG, analogum esse arcui Eclipticae proposito HO, hoc est angulum AGN, &arcum HO, numerari eodem numero graduum. Arcus enim MK, propter quadrantes GK, GM, metitur angulum MGK, &ablato arcu HM, ex quadrantibus OM, HK, remanet arcus HO, aequalis MK, ergo etiam arcus HO, metitur angulum NGK, nec non angulum ipsi ad verticem, hoc est, angulum AGN. Et hoc est quod hactenus ignoratum, retardauit Demonstrationem desideratam. Huic igitur angulo AGN, sit aequalis MEd, &arcus Ed, secet Eclipticam in d, efficieturque triangulum rectangulum EMId, &duo anguli dME dEM, erunt aequales duobus ANG, AGN, in triangulo ANG: sed haec eadem triangula habent etiam latera EM. EG, dictis angulis adiacentia aequalia; ergo per vigesimum triangulum sphaericorum Clauij, etiam re 20 liqua latera erunt aequalia d M, ipsi AN, &d E, ipsi AG, hoc est d M, erit aequale declinationi BO, &d E, maximę declinationi AG. Quare si ex Polo Meridiani E, in quo Horizontem solarem NGI, secat aequinoctialis BEC, interuallo arcus Ed, describatur in superficie sphaerae circulus è de, is erit circello polari DGF, aequalis, &illi, qui in analemmate describitur in gratiam radiorum Zodiaci, &declinationum, &quia angulus e Ed, 25 ad polum E, est arcui Eclipticae HO, analogus, &quia eundem angulum e Ed, metitur eriam arcus de, manifestum est, arcus HO, de, esse similes.