Latin
388.5 to 388.8
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 388.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quo demonstrato iam parum, vel nihil deest demonstrationi Praxis Regiae. Circulus enim ede, rectus est ad Horizontem, eo quod in ipso existat polus E &recta ce, vtriusque communis sectio, est diameter eiusdem circuli ede: secaturo. bifariam, &ad angulos rectos, semidiametro aequinoctialis &Horizontis RE, in i. Communis etiam sectio eiusdem Horizontis, &Eclipticae, hoc est radius Eclipticae RM, secat eandem diametrum alicubi in b, &recta bd, fit communis sectio Eclipticae, &circuli ede. Et quia vterque circulus est ad Horizontem rectus, necesse est eandem b d, esse ad Horizontem rectam, atque adeo perpendicularem tam ad diametrum Ce, quàm ad radium Eclipticae Rm. Quare si in Horizonte solari, seu in Circulo obseruatorio NEI, ad vtramque partem puncti E, abscindantur arcus EC, Ee, maximae declinationi aequales, &circa diametrum ce, describatur circulus ede, &arcus è d, fiat aequalis arcui Eclipticae dato, &ex puncto d, in ce, demittatur perpendicularis db inuentum erit punctum b, per quod in circulo horario transit radius Eclipticę quando sol O, est in meridiano, seu in horario circulo ABC. 40 &arcus Eclipticae HO, interceptus inter Solem, &punctum Arietis, vel Librae H, est similis arcui ed, quod erat demonstrandum. Eodem modo describitur axis RG, si in eodem circulo obseruatorio NEI, arcus maximae declinationis, quales fuere Ec, Ec, abscinderentur ad vtramque partem puncti N, quod à puncto E, abest quadrante EN: debet enim arcus NG, aequalis esse arcui EM, vt con. 45 stat ex dictis. In triangulis rectangulis OBH, ANG, d NE, pulchram quandam angulorum laterumque metamorphosin. Primò. Triangula ANG, d ME, sunt prorsus aequalia. Secundo. Angulus NAG, &consequenter angulus Ed M, est angulus complementi ascensionis rectę arcus HO, ostendimus enim, arcum DG, esse similem complemento arcus BH, qui est arcus ascensionis arcus HO. sed DG, metitur angulum NAG. propterea quod A, polus mundi, sit polus circelli polaris DGF, ergo, &c. Tertio. Omnes tres arcus AN. BO, d M, sunt aequales declinationi puncti Eclipticę O. 55 Quartò. Quartò, Arcus AN, d M, subtendunt angulos AGN, d EM, homologos arcui HO. &BO, subtendit angulum maximae declinationis BHO. homologum basibus AG, d E.