Latin
CONCLVSIONES
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 389
Unproofread scanNot analysed yet
Quintò. Denique arcus NG, EM. sunt homologi complemento anguli HOB, inclinationis Eclipticae, &meridiani, quam metitur arcus MI, &cuius complementum est EM. Appendiae pro solutione Geometrica Triangulorum sphaericorum. Hac demum breui Appendice, id vt spero efficiam, palam vt fiat, haud vanum esse nomen, quod praxi hactenus demonstratae addidimus: Regiam enim placuit appellare, non tam ob beneficium, quod ab ea accepit Macularum Phaenomenon; sed multo magis ob singularissima commoda, quae inde ad triangula sphaerica promanant, sed quia huius loci non est similia tractare ex professo, rem ita proponam, vt viam videar aperuisse ad maiora.