Latin
COROLLARIUM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 4
Unproofread scanNot analysed yet
Demonstratum est autem in octam, arcum NG, esse complementum anguli quaesiti: ergo etiam hic arcus NG, erit complementum anguli, quando punctum Eclipticę, respondens puncto L, occupat Meridianum. Praxis vero Regia, consistit in hoc, quod arcus IM, sit complementum arcus IL, &quod per punctum O, in quo parallela MM, secat HF, educta sit recta EO, vt constat ex constructione quartae figurae. Demonstratum autem est in praecedenti Lemmate, rectas à G, EO, abscindere eundem arcum NG, &paullo ante ostendimus, hunc arcum esse complementum anguli quaesiti.