Latin
COROLLARIUM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 378
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo etiam praxis Regia exhibet complementum anguli quaesiti, quod erat demonstrandum. Aliae Praxes eiusdem Problematis ex secundaria inspectione Theoriae tertij casus deductae, ac demonstratae, ipsique Macularum Phoenomeno singularissimè accommodatae. N erat quidem opus tam multis vijs problema alioquin simplicissimum inquirere, neque pluribus demonstrationibus confirmare, cui vel vnica sufficiebat: sed iuuat aliquando in similibus latius discurrere, &palam facere, etiam Mathematicos vtiliter ludere sub inde posse seseque &alios veritatis amatores recreare. Ipsa enim veritatum consensio, veritatis indagatorem non delectare non potest. Quod verò nec dum consistimus, sed adhuc vlterius in hac materia, bona Auctoris venia, prouehimur caussa est, quod Macularum Phoenomeno, nondum planè satisfactum videtur. Circulus enim obseruatorius hucusque non videtur accepisse Axem Radiumque Eclipticae, vel alterutrum, ex ipsa obseruatione saltem, praxi, ac demonstratione immediata, quam nunc dare aggredimur. Explicatio Figurae Decimae. R, centrum sphaerae, O, punctum Eclipticae, &locus Solis, v. g. in grad. 68. ita vt ab O, vsque ad initium Y, intercedat arcus grad. 36. cui debetur declinatio grad. 13. min. 33. &ascensio recta grad. 33. min. 40. A, Polus mundi boreus, AOBC, circulus maximus per polum A, &Solem O, ductus nimirum Horarius Horarum Astronomicarum, in quo quadrantes AB, AC. terminantur necessario ad ęquinoctialem, &quia ponimus polum A, nobis sphaeram contemplantibus ad sinistram, hinc sit, vt Hemisphaerium conspicuum terminatumque Circulo AOBC, sit occidentale, &in eodem Hemisphaerio existat punctum aequinoctij vernalis: Ordo enim signorum procedit contra motum diurnum, seu ab occasu in ortum &in eadem parte apparebit quoque polus Eclipticae boreus, vti ratio postulat, &sphaera materialis vltra docet. BHC, aequinoctialis descriptus, ex polo A, per BC, cuius punctum H, est initium V, &arcus HB, ascensio recta puncti O, grad. 33. min. 40. Et per hoc punctum H, ncedit. OHL, Circulus Eclipticae, cuius arcus HO, est grad. 36. Arcus verò circuli horarij BO, CL, sunt aequales, &declinationes punctorum Eclipticae oppositorum OL. BC, OL, sunt diametri sphaerae, &communes sectiones aequinoctialis, &Eclipticae cum circulo horario, quia omnes circuli maximi transeunt per centrum sphaerae, &omnis planarum superficierum intersectio est linea recta. DPF, Circellus polaris, aequinoctiali parallelus, descriptus ex polo A, per puncta D, F, quae à Polo absunt gr. 23. min. 30. Arcus enim AD, AF, sunt maximae nec inationi Eclipticae aequales, quamuis secundum Tyconem eadem declinatio sit vno minure, &dimidio minor, DF, diameter circelli polaris, &conis sectio eiusdem cum circulo horario.