Latin
MACVLA II
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 547
Unproofread scanNot analysed yet
MACVLA II. Bureu-australis reduae, anno eodem 1625. obseruata à die 11. Maii, ad 18. Iunii. Hanc Maculam descriptam inuenies in Obseruationum Imagine XXIII. pag. 211, à die 11. ad 23. mane, vbi ipsa quidem non amplius comparuit, paullo tamen ante penitus occubuisse, ostende bant Faculae ipsius horizontem illustram tes, insigniui ipsam littera a. Post confectum in hemisphaerio occultaro cursum, redijt die 6. Iunij, mansitque supra horizontem nostrum, vsque ad 18. lunij, post quem noctu omnino occubuit; &sic mane diei 19. de ipsa nil amplius comparuit. Inuenies ipsam plenissime con formatam in hoc cursu secundo, ad Imaginem XXV. pag. 215. sub littera h. Ipsius cursus vterque, fuit ad sensum ferme rectilineus, vti inspicienti paret, magis tamen posterior in Iunio, quam prior in Maior quia hic à conuersione seu statione Tropica aestiua paullo plus abfuit, quam ille lunij. Vterque etiam ex vtraque plaga aliquid participauit, boreali videicet atque australis minus tamen ex aquilone, quam meridie. Totus autem cursus a, polum australem N, adhuc horizonti quodammodo incumbentem, &mox occubiturum respexit, id quod cursus ipsemet nutabundus quodammodo innuit. Totus deinde cursus h, ad 41 polum boreum Z, recenter exorsum respexit. Cursus vero intermedius, quem in auersa Solis plaga eadem Macula cofecit, à 23. Maij, ad 6. Iunij, ex vtroque polo aliquid participauit, vnde apparen. 45 tem ipsius incessum, in planum circuli solaris proiectum, oportet extitisse omnium rectissimum. Caeterum vtrumque huius Maculae cursum in vno &eodem parallelo confectum esse, manifeste indicat eadem vtriusque à centro C, breuissima distantia, quae latitudinem ipsius, propter cursuum rectitudinem, quinque vtrinque gradibus determinat, plus minus. II. Igitur qui loca, tempora, interualla, sectiones Eclipticae, declinationes ab eadem, Maculae plenae &decrescentis similitudinem considerat, &omnia aequa lance pensat, vna mecum hanc Maculam sub aspectum nostrum redijsse, sine vllo dubio firmiter statuet.