Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 547-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Ex horum duorum itinerum mutua collatione deprehendes quam verum sit, id quod saepe dixi, Macularum vestigia rectilinea ortiua &occidua, ad sensum tardas afferre differentias: nam isdem ferè locis ortus &occasus acciderunt, tanto temporum interlapsu: ratio, quia axis &polus in circello polari ab horizonte ascendendo, tanto empore, opticum ad axem fixum accessum sensibiliter vix variat: &sic declinario quasi eadem manet. A die autem 10. Maij, ad diem 18. Iunij, intercedunt dies 39. Probatum itaque habes exemplo practico, assertam saepius veritatem. Per hoc tamen mediae itineris curuitati detractum nihil velim, quae incli nationem quam axis mobilis ad Ecliticae planum facit, semper sequitur, Chordarum tamen ortus &occasus puncta connectentium, ad lineam Eclipticam inclinationi, varietatis sensipilis ad multos dies parum inferunt. Sicut vicissim, quando Macularum summae in itineribus peragendis curuitates fiunt, tunc in his per multos dies sensibilis muratio non est, est autem cita &magna in chordis &angulis chordlarum cum Ecliptica. Quia curuitas itineraria, sequitur inclinationem &eleuationem axis &poli mobilis, qui in aequilibrijs ad sensum consistit: declinatio autem chordarum, sequitur declinationem opticam axis mobilis ab axe fixo, quae illis temporibus velox &maxima est. MANun II. MACVLA IV. MACVLA III. Redux anno 1625. à die 12. Iulii, ad Anno eodem 1625. à die 8. Iunii, ad 15. 19. Augusti. Iulii reduxe, ex Borea in Austrum. In Obseruationum Imagine XXXV. In Imagine XXVIII. pag. 231. enata