Latin
INTER SCRIPTAS AB APELLE
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 59
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio Item per modum inquisitionis disputata pleraque; &decisionem absolutam in rebus maioribus potissimum esse suspensam, atque reseruatam ad obseruationes &digestiones posteriores. Quae cum ita sint, prudenter Apelles à nullo vnquam vel potuit vel debuit tam acriter censeri, quasi qui rem iam indubitatam atque obsolutè a se decisam afferat, cùm contrarium passim restetur; immeritò itaque quasi inconstans, contrarius aut contradicens sibi, &prima per postrema damnans, à Censore arguitur: cùm manum de Tabula nunquam deposuerit. &spontem professus vbique in omnibus epistolis sit, opus inchoatum non absolutum, affectum non confectum, imperfectum non suis absolutum, numeris, in multis quaesitum, &eruendum, non omnino erutum dari. Quodsi Apelles harum rerum, istorumque defectuum expressam &frequentem mentionem non fecisset, esset vnde Censor suam seueritatem palliaret, praecipitantiamque verisimilitu dinis aliqua specie tegeret: nunc autem cùm Apelles ipsemet toties profireatur se rem quidem nouam afferre, &sibi quidem quoad OTI certam, alijs verò vehementer dubiam; quoad LIATI autem, tam sibi quàm alijs omnibus obscuram &ad huc non satis constantem; idcirco culpari non potuit, si in quaestione, An sit, stabilienda, omnibusque patefacienda ante omnia rotus fuit; si deinde cętera, quae ad Quaestionem Quid sit, &propter Quid pertinent, ad curas subsecuturas reseruauit, si dubia dubie, probabilia probabiliter, certa firmiter enunciauit; si denique vel omnia, vel maiorem inuentarum rerum partem lineę atque culturae posteriori subiecit; si ita caure, ita prouide in re tam lubrica processit, vt sibi in progrediendo regrediendi copiam nun intercluderet: quodsi, pictorum more, posteriorum subinducta colorum varietate primorum lineamentorum rudimenta &vestigia quasi texit, artis id non imperitiae est, ita imaginem è rudibus illis lineamentis. ad summam venustatem educere, vt tametsi ex illis processeris, videare discessisse. Neque enim ad sinem vnquam deueniremus, si in initijs semper haerere mus, à dubijs ad certa, à signis ad res; à coniecturis ad opiniones; ab opinionibus ad certam veritatem; ab inuestigando ad metam; ab hypothesibus ad thesin; ab alienis ad proprias sententias est deueniendum: quae si Apelles in posterioribus imo in prioribus quam sint Censorina scriptis quandoque fecit, aut facere incoepit; ideone sibimet aduersarius est introducendus? minimè Gentium. Vsus enim iure suo, praestitit id quod in principio semper promisit, ad quod sese vbique re rulit, quod tandem facere intendit &debuit. Pinxit enim vnam Tabulam, neque facta est alia aut diuersa tempore, etenim 20 si ex Horarij praescripto partus in nonum pressus annum perfectior prodit, &vnus manet, non idcirco pictura Apellis deterior aut alia censenda est, quae nonum Artificis manum pertulit in mensem, non dico iam de Tabula continuata, decimum quintum in annum. Cum nouem mensium spacium nimium fortassis videatur Censori, qui comparationem intra tempora multò curtiora instituit, prout nunc uii puncto tertio videbimus.