Latin
PVNCTVM TERTIVM IN QVO
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
PVNCTVM TERTIVM IN QVO Mora temporis intra quam Apelles ex Censoris Virgula, in sententia, sua inconstantiae arguitur, admodum purum, &nullius ferme momenti fuisse demunstratur. Ato, sed non concesso. Apellem sibimet contrarium fuisse, si tamen sententiam priorem citò correxisset, venia maiore dignus, neque ob eam rem culpandus esset: propterea quòd etror citò cognitus, &sponte quidem emendatus, pro non admisso habeatur: carpis enim, non corrigis, sponte resipiscentem, culpamque iam expratam si reuocas, exprobras, criminator euadis, non 50 corrector appares. Apelles si ante errauit, at sponte, at cirò abstersit errorem; quid ergo obstrepit morosus Censor? Sed an interuenerit delictum Apellis vllum, postea exquiretur, nunc Moram tempora 55 II. Iriam metiamur. Auanti, Ante, (inquit Censor,) exi stimauit Apelles omnes Maculas esse figurae sphaericae &c. Hora, Nunc, cum maiori veritate scribit, rarissimas esse sphęricas, &frequentissimè figurae irregularis. Illud, secundum Censorem, scrinit Apelles in epistola tertia, &vltima Tabulae primae die 26. Decembris anni 1611. Hoc epistola quarta quae est prima Tabulae secundae, seu continuatę, in Disquisitione accuratiore, pagina 28. Documento primo, die 16. lanuarij, anni Itaque inter illam &hanc epistolam Apelles non inter hunc &illum locum conscriptum, fiuit in mora temporis intercurrere dies 22. tres hebdomades, culpabilis. epistola alia intercedente nulla, sed haec illam immediatè sequebatur ad Velserum, vt etiamsi Apelles per hanc illam voluisset emendare, citiùs tamen id facere vix potuisset aut debuisset; qui verò in emendandi mora non est culpabilis, culpandus non est demendo. Et tamen propter 22. dierum interlapsum, audet Censor scribere, Auanti, Antè, videlicet die 26. Decemb. scripsit &c. &Hora, Nune, die scilicet 16. Ianuarij scribit. Quasi nescio quantum temporis sit interlapsum; fucum obtrudens Lectori. Si ante ob scripta sua reprehensibilis fuit Apelles, nunc ob correctum tantillo tempore errorem, laudandus iure videtur. Praesertim cùm sponte, non admonitus ab vllo correxerit. Sed pergamus. Ait Censor multa ab Apelle Olim non obseruata in Tabula prima, quę nunc obseruauerit in secunda, qualia sunt, inconstantia figurae, continua mutatio; augmentum; decrementum Macularum &c. De veritate obiectorum postea videbitur; Temporis interuallum, quo illud Olim ab isto Nunc discriminatur, sunt dies 22. Accedo ad tertiam comparationem. Stimò giâ, Quondam ait Censor) existimauit Apelles illas (Maculas) esse stellas errantes, &in diuersis à Sole distantijs situatas &c. Ma Hord. At nunc altum tantae distantiae silentium. Non excutio nunc fidem &veritatem obiectorum, temporis interpositionem tantùm attendo. Itaque inter illud quod Apelles scribit epistola tertia ad finem, subit opimari, à Sole vsque ad Mercurium &c. "versari errores quamplurimos; &inter epistolam quartam vbi haec tacentur, &c. intercedunt dies 22.