Latin
PVNCTVM TERTIVM IN QVO
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 60
Unproofread scanNot analysed yet
At vero inter illud idem Subit opinari; &inter corollarium primum in quo Apelles expresse scribus hisce verbis, Has "Maculat à Sole non multum recedere: quantum interest temporis? Non annu, non mensis, non hebdomas, non dies, non hora, fortassis vix decem scrupuli vnius horae; quia eodem tempore, epistola eadem Apelles scripsit vtrumque, calamo eodem, in charta eadem, &prius quidem hoc, Has Maculus à Sole non multum re"cedere; posterius istud ante finem. Subit opinari à Sole vsque ad Mercurium, &Venerem in distantia &proportione debita, versari errores quamplurimos, è quibus nobis soli ij innotescant, qui "Solem motu suo incurrant. Si igitur Apelles idcirco arguitur quod Olim, id est hic in epistola tertia ad finem Maculas multum remouerit a Sole, Censoris iudicio, &easdem racitè ad eundem, Nunc in epistola quarta velut admouerit; mulrò magis culpandus est, quod in idem delictum cadat in hac vnica epistola; vbi Ante, seu Olim, Corollario nimirum primo. Ait has Maculas à Sole non multum reredere, deinde circa finem easdem, Nume, ab eodem multum, &quidem in diuersis circulis remoueat inter Solem, Mercurium &Venerem: Haec inquam magis obijcienda fuissent: quia hic Apelles affirmat breuem distantiam, ibi longam tantum tacet. Sed illud Stimò gia; &hoc Ma Horn &c. in vnicam epistoJam non videbantur quadrare; ideoque dissimulata sunt. Sed hinc cuniculi parent &erubescunt Censoris. Quod vbi tam breue aut nul um intercurrit tempus audet adhibere vocabula. Olim, &Nunc &c. Sed haec omnia facta sunt ad fallendum sincerum Lectorem. Nunc ad antirhescon istarum veritatem, &erraturum Apellaeorum deformitatem inspiciendam accedamus "Ait Censor. Et nunc apparet, quot par„ ticularia ipse ponat in hisce secundis "litteris, etiam non obseruata in litteris "primis. Lubet in primis interrogare ex Censore, vnde nam illi innotescat, vel vnde appareat, Ea quae Apelles ponit hic recensita particularia, in secundis litteris, non esse obseruata in primis? II.