Latin
PVNCTVM TERTIVM IN QVO
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 62
Unproofread scanNot analysed yet
Nouem bris ad 12. eiusdem item Maculam T. &alias multas, quę figuras suas non tantum ex situ &motu locali, sed re ipsa plurimum variarunt. quanquam in authographis multò id videtur luculentiùs, &habetur annotatum fusiùs, prout fidem oculis cuiusuis facere possum indubitatam, hic autem est quidem aliquid, sed calcographus nonnihil aliquando deflexit. Sed pergit Censor è quello, che è pium, "hà veduto; &c. Etiam illud, quod amplius est, vidit Apelles (in litteris secundis) quomodo ex improuiso aliae nascuntur, aliae dissoluuntur, etiam in medio Sole, &quomodo aliquae diuiduntur in duas vel plures, &alia centra saepe multae vniuntur in vnam. Haec omnia exposuit Apelles in suapictura actu ipso, dum Macularum cursus de die in diem animaduersos proposuit. Signanter autem hisce verbis expressit, Notandum. Quando aliquae Hacula cum suis litteris non amplius appinguntur, illas tunc in Sole apparere desiisse: quando verò alia cum alus litteris consignantur, illar esse alias nonner apparentes. En quam clare dicat Apelles aliquas Maculas in Sole desinere, alias oriri? Exempla suppetunt non pauca. Vide Maculam K. haec in me dio quasi Sole exorta est de nouo. Item Maculas P. Item Maculas Y, quae perierunt ante occasum: taceo plurimas alias, mir ficem mutatas, variatas, auctas, minutas, prout intuenti apparer. Itaque haec male aliata sunt à Censore, tanquam ea non 40 obseruasset Apelles cùm diligentissime id praestiterit, prout clarè est cuictum. Sed Censor ea vel non intellexit, vel neglexit, ut sic obijceret glaucoma ob oculos Lectori, quasi ipse multa protulisset, non 45 animaduersa ab Apelle; &sic primas in nueniendo eriperet Apelli, vendicaret sibi: cùm tamen Apelles &hic &in epistosa quarta, nimis clarè eadem ad Vellerum conscripserit quatuor integros menses ante primam Censoris epistolam, &typo mandauerit annum fere integrum ante ipsum eundem. Quam tamen prioritatem libent er suppressam, &non animaduersam à Lectore videtur velle habere Censor, ne 55 II. ipse potiùs didicisse, &accepisse videatur ab Apelle, quam Apelles ab ipso. Quia ipse Tabulam Apellis impressam habuit ecum quatuor integros menses, ante quam vllam litteram de hisce Maculis conscriberet. Nunc ad oppositiones progredior. Prima Antithosis. Stimò auanti se Mac. chie Solari essere tutre di figura ferica &c. Hora con maggior verita scriue, rarissime essere aferiche. &c.