Latin
PVNCTVM TERTIVM IN QVO
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 63
Unproofread scanNot analysed yet
Antea (inquit Censor) existimauit (Apelles) omnes Maculas Solares esse figurae sphaerica &c. Nunc cum maiore veritate scribit, rarissimas esse sphaericas. Posteriùs rectè habet, prius autem membrum vellem cum maiore veritate scripsisset Censor. Etenim primò Apelles nec cogitauit quidem vnquam, Omnes Maculas esse sphęricae figurae. Deinde particula, Oannis, nun quam est vsus Apelles. Verba illius in epistola tertia Corollario 4. sunt haec. Si per splendorem Solis liceret partes illarum collustratas à non collustratis discernere, visuros nos plurimas circa Solem Lunulas cornutas, gibbas, nouas, &fortasse etiam plenas. Haec Apelles. Vbi nunc ista propositio. Omnes Maculae sunt figurae sphericat Nusquam dixit, nusquam cogitauit Apeles. Imo de figura non sphaerica satis clarè pinxit &scripsit epistola 1. verbis his, dum dixit, E multis sępe Maculis paruis vnam magnam conflari, vt proinde videatur vna longa, aut etiam triangula sicut fit in Maculis A &C. quae tamen per tubus multę virtutis discernuntur, sicut ego feci in Macula A, quae conflatur ex tribus; at verò ex quinque, D ex quattuor, quas proinde vt &reliquas coniunctas, vnicis litteris consignaui. Haec Apelles. qui postea statim de singularum circa figuram mutatione subiungit, prout in prioribus etiam ostendi. Itaque Apelles non agnouit neque asseruit hic, omnes Maculas esse figurae sphaericae, &falsum commisit Censor. Neque ex eo, quod dixit Apelles visum iri plurimas circa Solem Lunulas, sequitur necessariò omnes Maculas esse figurę sphaericae; nam etiamsi non omnes Maculae sint aut ponantur esse figurae sphaericae, nihilominus si extra Solem à nobis aspici possent, apparerent plurimae Lunulae; Primo, quia plurimae Maculę ex tanto numero, successiue possent apparere sphaericae. Vnde