Latin
72.1 to 72.5
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 72.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tamen hic obiter aduertas velim, quo tubus visam obiecti partem magis amplificat &accuratius distinguit, hoc minorem obiecti portionem vno obtutum semper repraesentat in oculo, caeteris paribus, ita vt in simili praxi necesse sit Solem totum per partes &sensim lustrare; quae res nec parua nec pauca parit incommoda. Sed cur hoc accidat, percipies alibi in libri huius decursu. Comparatio ergo talis Helioscopij, requirit magnam industriam, laborem, patientiam, sollertiam &sumptus non adeo exiles; quae difficultates multos ab huius Phoenomeni inspectione 10 arcent, quod de simili instrumento sibi non prouideant. Obuiatur tamen huic malo nonnihil, si communem tubum, seu Telioscopium bonae virtutis, quod tolerabili pretio passim venditur, tibi compa 15 res, &vitris planis colore tinctis interiectis efficaciam lentium diaphanarum pro re nata contemperes; sic enim Solis aspectu etiam potieris. Sed quia hac ratione Solaris conus per multa media traducitur, quae positione &tam multiplici refractione, conum Solis radiosum facile labe aliqua possunt inficere, praestaret ipsas lentes crassas &colore satis denso infectas esse, quas artifices eadem sanè opera possent formare, polire atque conficere, qua alteras solent. Sed, quae est morum nostrorum deprauatio, gratificari nolumus alijs, etiam quando absque vlla iactura possumus. nec nisi cum vtilitate nostra, alijs prodesse solemus. Mercatores isti lucra sua aestimant, solam emptoris voluntatem, &ex rei emendae vsu per industriam emptoris reperto, pretium in immensum augent. Vsus autem &fructus quos ab Helioscopio quis percipiat, sunt sequentes. Primò, Possunt Maculę, &Faculę meius &distinctius immediatè discerni, quam vllo alio modo seu instrumento, quo ciculus in Solem dirigitur, quia color materiae arcet Solis fulgorem; figura autem lentium solaris corporis mirum in modum amplificat molem. Et profecto iucundissimum est per talem tubum in Sole aspicere Faculas, quae respectu circumstantium superficierum haud aliter obueniunt oculo, quam si quis ex editissimo loco in planitiem terrestrem despiciens multos, &diuersimodos hinc inde intueatur lacus, piscinas, paludes, aut mane vel vesperi, sereno alioquin caelo, sparsas hinc inde tenues nubeculas, prae reliquo aethere, ex mbibito Solis radio, fulgidas atque albicantes, aut sicut serenis noctibus, via lac 55 II. Cap. IV. II.