Latin
72.6 to 72.9
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 72.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
rea, sereni caeli plagas intermicanti veluti chrystallo distinguit, ita ex alijs phoebei disci campis, carbunculorum instar, effulgescunt istae flammularum luculae de quibus hic innuisse ista sufficiat, cum in progressu copiosius sit disputandum. Secundò, Tam Macularum quam Facularum, magnitudo densitas &raritas, praecisio, inaequalitas, lux &tenebrositas, admodum praecisè notatur Helioscopio, sed probo &excellenti. Tertiò, Situs atque interualla earum inter se, &ad Solem respectu centri &marginis, itemque numerus optimè peruidetur. Quartò, Figurae, magnitudinis, loci situsque habitudo &mutatio quotidiana, nec non ortus, &occasus illarum tam mathematicus, quam Physicus in pso Solo nascentium, &pereuntium, haberi potest. Quintò, Motiis earum &motus itinera ab orientali Solis plaga in occidentalem continuus, &ordinatus pulchrè aduertitur. Sextò, Tempus etiam &duratio motus singularum, facili animaduersione dignosci potest, &multae quidem hac ratione conspiciuntur, quae alias omnem sensum effugerent: excipio semper transmis sionem Solis per Telioscopium, quae omnino anteferenda videtur, teste experientia. Septimò, Duratio earum ab ingressu ad exitum vsque per hanc inspectionem exactè admodum &singulariter deprehenditur ex quo maximè cursus periodici indagatio pendet: plurimumque adiumenti nanciscitur. Morae etiam &intercapedines diurnae, necnon inter sese collationes ad sensum aliquatenus haberi possunt, ex quibus vt cumque colligas, omnesne aequali remporis spatio Solem percurrant, an secus. Octauo, Macularum gracilitatem atque attenuationem, itemque apparentem &veram tam augmentatione quam diminutionem, simulque apparentem coitionem atque adunationem, vicissimque separationem atque discessum excellentissimè datur venari. Nonò, Nuclei Macularum &nimbi Facularum luces &caligines, totius denique Solis habitus, varietas, &vicissitudinarię affectiones perquam optimè dignoscuntur. Decimò, Denique si Helioscopio maximè virtutis vsus fueris, haec nouissima, &hactenus nulli cognita aut Helioscopij osus ad videndum solare Phoeno me non secuPHI, On ARItem ad trans ferendum in chartam. Lineae verti calis certa positio, Hehioscopio solo, non obtinetur. II. I teras ab min, expressam. euulgata videbis. primò, Totam Solaris Hemisphęrij apparentis superficiem he