Latin
MOTVS MACVLARVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
MOTVS MACVLARVM spiralis diurnus, est retrogradus, stationarius, &iterum Progressinus. XIV. CAP. ANC apparentiam ab initio statim per Helioscopium etiam Ingolstadij deprehendere caepi, sed quia illi Soli tantum sidere ausus non eram, vt aliquid in re subesse pro certo asseuerarem, idcirco etiam Telioscopij securiorem praxim, &rationis solidum firmamentum adiunxi. Haec autem experientia vna est ex ijs, quae mihi non parum molestiae &negotij plurimum inter obseruandum attulit. Videbam enim eodem mane, eodem vespere, die, Maculam eandem respectu centri, O, &verticis, A, modo descendere modo veluti stare, &postea contrario iterum motu ascendere, aut vice versa, omnibus reliquis inuariatis, situ chartae 55 II. eodem, perpendiculo seu linea verticali eadem; &sic ex ista apparentia multum sanè turbabar; modo dubitans de requisita priorum obseruationum diligentia, &pleraque in dubium apud me reuocans: modo instabili Macularum incessui id attribuens: modo alias veras, fictasque caussas &rationes errandi in suspicionem trahens: donec omni adhibito tam in oberuando, quam in indagando studio, verissimum deprehendi, Maculas &Facuas omnes, hanc affectionem in sphaera praesertim obliqua, &tempore aestiuali praecipuè, quotidie mane &vesperi cerris temporibus pati; ita vt omnino contrarijs progrediantur uiis, &deinde satis diu in statione quodammodo eadem sensibili haereant, horae quasi vnius spatio, tum demum ordinarijs semitis ferantur.