Latin
MOTVS MACVLARVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 87
Unproofread scanNot analysed yet
Exempla sunt in adducta figura maturina ad Maculas omnes, ex 1. in 2. vsque &vespertina ad fines cursuum Macularum, B. C. H. I, K, L, ex numeris 7. ad 8. non quod omnes &singulae id non praestiterint, sed quod ego ad omnes inter obseruandum studio non attenderim. Ex hac igitur stabili, certa, sollemnique experientia, concludo primò. Hunc motum non esse arbitrarium, fictum aut phantasticum, sed omnino in rei natura fixum &fundatum. Secundo. Esse quid diuersum, ab ipso motu &itinere diurno, nam Sol nunquam regreditur, prout hic apparet, sed semper ab ortu in occasum fertur. Tertio. Id prouenire maximè ex situ Solis, quem acquirit ex motu diurno, &positione ad tale planum, vnde vt breuiter tota haec res ob oculos ponatur. Motus iste curuilineus non prouenit aliunde, quam ex varia positione &aspectu Solis ad nos, quem Sol acquirit ex motu quoridiano super polos mundi in sphaera obliqua. Exemplum huiusce rei oculare poteris haurire ex Luna tam corniculata quam dimidia, videbis enim cornuum aut diamerrorum lunarium positionem matutinam, esse quodammodo contrariam vespertinae: idem experieris in duabus stellis vicinis firmamenti, quod si adhuc certius hanc rem experiri desideras, assequeris id globo aliquo vel sphaera hoc modo, describe in charta circellum, qui repraesenter Solem.