Latin
MOTVS MACVLARVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 88
Unproofread scanNot analysed yet
hunc circellum ex centro affige ad datum quemcunque que Eclipticae locum, &obserua quem circulus verticalis situm habeat per centrum Solis incedens, in ortu, in occasu, in meridie, in eleuationibus intermedijs: videbis enim manifestè ea etiam omnia contingere in caelo, quae hic instrumenti verticalis vsu experimur in charta. aspicies motum Macularum diurnum curuilineum, videbis earundem regressionem, stationem, &progressionem; quia cernes regredi, stare &progredi circulum verticalem respectu Eclipticae. Sed ad hoc experimentum sumendum oportet adhibere magnum globum seu sphaeram, vt angulus verticalis cum Ecliptica fiat sensibilis, deinde quadrans sphericus exactus rite applicandus est. Verum vt omnis scrupulus haesitationis tollatur, fac sequen tem huius rei explorationem. Expone sphaeram siue globum Soli lu 20 centi, deinde suspensum e seta, siue filo serico perpendiculum libera manu pendulum ita adapta, vt vmbra ipsius, in pun ANNO MDCXXV. Die 22. Maij Vespertino. Angulus Angulus Solis ele ex astron è calcu