Latin
APPROBATIO
Christoph Scheiner, Rosa Ursina viii
Unproofread scanNot analysed yet
Post enim quàm ALEXANDER Cardinalis VRSINVS, aeternae famae gloriaeque Princeps, immaturo funere elatus est; inque vno illo, &TV, dimidium TVI, fratrem germanum; &ego Moecenatem longè Optimum, vterque moesti amisimus: TIBI quidem fratris charissimi iacturam sarcire adhuc potuit nemo: Mihi vero Moecenatis erepti patrocinium instaurare TV vnus confestim incepisti; fecistique vt, quamuis PRINCIPEM AMISSVM ego nondum eluxerim, TE tamen PRINCIPE INVENYO, meus hic LIBER sibi gratularetur.