Latin
LIBER inquam, hic meus. Cuius ARGVMENTVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina viii-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER inquam, hic meus. Cuius ARGVMENTVM, sua &nouitate gratum, &difficultate impeditum, vt ex ipsa SOLIS luce, in lucem eruerem; non diffitebor, nullis me neque diurnis laboribus, nec nocturnis pepercisse: dum MVNDI IVBARISTVD oculis inconniuis seruo; Astrique pulcherrimi, seu latentes, &fugientes VMBRAS in apertum protractas insequor, siue NITORES insolitos, &vsitato omnibusque obuio Solis splendore LVCVLENTIORES in eodem passim promicantes, atque superficiem inundantes, NOVO eoque INVISO SPECTACVLO, attonitus contemplor; necnon cursus quibus circa proprium centrum assiduè rotatur ad menstruas annuasque conuersiones, MODIS ANTE HAC IRREPERTIS, exploro; &si nondum aetatem (quod ille) saltem octauum decimum iam annum, inter experimenta consumo. Quo tanto seu tempore, seu labore, quidquid nouae cognitionis ex caelo caelique principe Astro, partum mihi est; id omne hoc libro clausum TIBI DOMVS VRSINAE PRINCIPI ROSAEQUE VRSINAE NOMINI, non immemor, ingratusue cliens dedicatum eo: SOLEMQVE adeo ipsum astrorum REGEM cum ROSA TVA, REGINA FLORVM, sociatum exhibeo. Nam ROSAM ego, dum GRATIAE TVAE securus, Poestanis ex hortis decerpere, ceu ALIENAM negligo; ecce! DOMESTICAM è TVIS mihi INSIGNIBVS oblatam, boni ominis caussa, gestiens, &gratulans saluto: eaque propter, non SOLI ROSAM, neque succum è ROSA expressum (quod Indos fecisse memoraui) sed verso consilio, SOLEM hunc meum, &laborem, quem dixi, in noua ILLIVS exploratione exhaustum, pretiosumque indidem VERITATIS elicitum LIQVOREM in ROSAE TVAE sinum immarcescibilem volens libensque infundo. Vt in posterum TOTVM HOC PHAENOMENON, admirabili partium vmbrosarum, atque lucidarum varietate distinctum, mutuaque ipsarummet transmutatione conspicuum, atque noua semper progenie floridum VRSINAE ROSAE nomen referat, &Gentis VRSINAE Stemma inclytum, radijs suis caelo aeternum inscribat.