Latin
PRIMAE INVENTIONIS
Christoph Scheiner, Rosa Ursina xlvi
Unproofread scanNot analysed yet
Porro citatum ex Libripende locum, orissimum in Apellem depromptum esse; vel illud imprimis confirmat, quòd is, qui communicata cum Censore scriptione sua, 10 ex illius assensu, si non ore, eandem rem planè attingit, ea, quae Cemor generaliter in suo Libripende, &quasi per obscura aenigmata obmurmurat, atque velut ex insidijs Apelli obiectat, ille palam, &apertis 15 praculis manifestat. Discursus siquidem de Cometa anni 1618. Florentiae anno 1619. in publicum productus, etiam Apellem post Tabulam suam frustra latitantem in medium totius Amphitheatri Academici protraxit, &pag. 3. à versu 8. ad 15. alienae gloriae vsurpatorem, alienae messis inuasorem, &doctrinae raptorem apertè constituit, sic enim ait. Cosi fosse conceduto à me, di saper" leui viuamente spiegare, chero non pregerei meno la lode di essere stato buon "Copiatore, di quella, che hanno volu"to vsurparsi coloro, che daltre sue opi"nioni, si son voluti fare Inuentori, e fin 30 gersi Apelli, quando comal coloriti, &peggio lineati disegni, hanno dato à diuedere, che e non pareggiano nella pittura, ne anche i Maestri di mezzano valore. Sic liceret mihi (inquit) illius (Censoris nimirum Apellaei) sensa ad vnguem vobis explicare; quandoquidem ego non minorem laudem mihi esse "ducerem, boni fidelisque interpretis "munus praestitisse, quàm sit ea; quam "sibi vsurpare voluerunt illi, qui alia rum ipsius opinionum conati sunt haperi auctores, atque Apelles sese sinxerunt; cum tamen suis malè pictis, &peius delineatis simulacris manifestarent, se quidem neque mediocres in arte pingendi adaequare Magistros. Ex hoc loco sequentia sunt satis ma nifesta. 1 Apellem in sua depingenda Tabula nertem fuisse pictorem: ita enim, &suo, &Censoris penicillo, depingit illum diputator Florentinus, quem tamen Apellem ille nunquam vidit, nunquam nouit, 55 I. Cap. 1. II. neque Tabulam ipsius satis considerauit: sed non multum irascor illi, neque lapidem in me proiectum mordeoreum culpo, cuius solius instigatione Apelles ita male habetur. Nam reliquis quid negotij cum Apelle? imo quid Apelli cum vllo hominum, qui sua sine vllique lesione pinxit, &proposuit? Apellem suam Tabulam confecisse post cognitas, &sibi patefactas in illa Solaris Phaenomeni materia Censoris opiniones.