Latin
PRIMAE INVENTIONIS
Christoph Scheiner, Rosa Ursina xlvii
Unproofread scanNot analysed yet
Apellem in sua Tabula se voluisse facere Inuentorem opinionum Censoris, circa maculas Solares. 4 Apellem talem haberi non tam ex mente Interpretis vt modò dictum, quàm ex animo atque dictamine suggerentis Censoris. Vnde patet quid proprius Censoris calamus velit in Libripende, qui sui animi sensa tot ante annos, tam clarè transfudit in pennam alterius. Conferamus verba, &concordare videbimus mysteria; nec ouum ouo tam simile, quàm sensum sensui animaduertes. Censor ait, quosdam à suis rationibus circa hauc Macularum Solarium mate riam fuisse constrictos, &conuictos; Interpres ait, Apelles esse malos pictores; malas picturas, &priores delinentiones in medium protuli se. Idem autem est in proposito, Apellem à Censore conuictum, &constrictum teneri; &malam Apellis picturam ab eodem deprehensam, Deinde Censor ait, quosdam enisus eße ipsum sua gloria spoliare; Interpres Censoris asserit, fictus Apelles voluisse sibi dictatoris sui laudem vsurpare. Haec autem coincidunt. Igitur alienae laudis inuasor proclamatur Apelles. Tandem, alcum, ait Censor, dissimulando dhauer veduto gli seritti miet, tentarono dopo di me farsi primitri Inuentori, di merauiglit constupende. Nonnulli constructi, &c. Interpres Censoris dicit, che altre suc opinioni, si son voluti sare Inuentori e fingersi Apelli. Aliarum ipsius opinionum, &Vbi vides, eos quos Censor sub nomine vago aliquorum taxat, ab interprete apertè Apelles inscribi. Caetera ita sunt similia, vt mutua applicatione non indigeant. Si enim sese Apelles voluerunt fingere &facere Inuentores opinionum Censoris, debuerunt hoc ipso easdem pręnouisse; &hoc ipso Inuentionem sibi arripuerunt post Crsorem, &dum sese Apelles finxerunt, epiniones Censorii visas dissimularunt. Itaque omnia tàm Censoris, quàm interpretis allegata loca non aliter conspirant, ac si in vno cerebro concepta, ex vno ore dictata, vna manu conscripta forent.