Latin
OBSERVATIONES SOLI
Christoph Scheiner, Sol ellipticus 22
Unproofread scanNot analysed yet
Habeatur tubus quam fieri potest optimus, vitra sint alba &sincerę perspicuitatis: is aperiatur, impositis normaliter ad axem ipsius vitris, in ea laxitate, quam obiecta dissitissima requirunt; &sic diductus obtendatur Soli, ita vt Sol per lentem conuexam in cancauam. &ab hac super chartam mundam delabatur: nam coni solaris inuersi basis in charta orthogonaliter obuersa ad axem coni, depinget figuram solarem, vel sphaericam vel oualem, prout scilicet solaltus vel depressus in caelo fulserit. Ex hoc ergo inspecto phaenomeno, refractionem esse scient: nam dato effectu, dari caussam necesse est. Oritur autem haec configuratio Solis ex refractione, cum ipsa refractio non sit, sed duarum refractionum, quam superior inferiorque solis limbus patitur, differentita. Cum enim propior ad horizontem inclinatio refringat amplius, vt quotidiana experientia testatur, vicinior autem eidem sit Solis pars inferior, superiore, 34'. hoc saltem tempore; patet superiorem minus, magis verò inferiorem refringi: vnde si minorem à maiore demam, residuum erit id, quo Sol contrahitur. 3°. E quo rursus suam meretur laudem xepleri perspicacia; quilicet nouae huius phaseos sensum planè nullum experientiamue habuerit: Solem tamen è sola data refractione, in ellipticam speciem conformari, contra Vitellionem &antiquos, astruere non est veritus: quod ego his omnibus iam habitis experientijs in ipso libenter legi. Quod ergo interipsum &Opticorum principem Vitellionem contronertitur, iam Nouo hoc phaenomeno arbitro dirimatur, &sensum pro veritate incorruptum patronum habeat intellectus, qui aliàs fidelem solet sensus agere magistrum. 4'. Caussa autem in dubium adducendę aut negandę refractionis videtur extitisse à difficultate obseruandi, &obscuritate ex obseruatis ratiocinandi. Obseruandi difficultatem fecerunt instrumentorum incommoditas, &temporum diuturnitas: magna enim instrumenta ad huius rei periculum faciendum, teste Tychone, erant necessaria, materia minimè vitiosa, arte certa, studio summo elaborata; &eam ob rem cara pretio, importuna loco, tara acquisitu, vsu difficilia: quia certis potissimum anni diebus fuerant adhibenda, idcirco molesta fiebant tempore, quod in annos excurrebat. Iam si quis haec omnia perfregisset obstacula; vt parto tamen frui posset labore, oportebat Optices non rudem, Astronomiae peritum, in calculo verò versatissimum esse, vt aliquam refractionis probabilem cognitionem reportaret: at verò in hoc nostro phaenomeno omnia haec euitantur.