Latin
OBSERVATIONES SOLI
Christoph Scheiner, Sol ellipticus 23
Unproofread scanNot analysed yet
Instrumentum facili pretio est parabile: mole paruum; vsu expeditum: phaenomenon sensu perceptibile: veritate irrefragabile; quod non longa ambage deriues è refractionibus, sed ex quo refractiones irrefragabiliter stabilias. Nam si vitra duo (vt ante dictum) alba, bullis, arenulis, vndis vacua, in extremitatem conuexam &concauam sphaericè elaborata, tubo includas, qui virtutis mediocris saltem euadat, cumque ad eam laxitatem diducas, quam visibilia maximè remota exigunt, aut paulo maiorem, &sic per conuexum vitrum in concauum, &ab hoc in papyrum albam orthogonaliter axi coni radialis oppositam, Solem traducas, videbis pyramidis solaris basin aut circulo, aut Ellipsi, vel certè huic figurae gemina, consistere; quam si in punctis quaternis adnotes perque ipsa circulum, ellipsinue agas, Solem in charta continebis. Et hoc demùm est meo iudicio, vel Solem &Lunam coelo deducere, vel mortales è terra in coelum, ad mirabilia Dei opera contemplanda adducere. il; in4 EIOS 5'. At verò, sicut in confesso est Phaenomenon hoc refractionis esse sobolem; ita liquidum nondum est, quomodo illius magnitudo, è data huius quantitate eruatur. Dicam tamen quid interim, dum altius rem è fundamentis eruo, obiter mihi in mentem veniat. Contractio haec Solis est defectus, quo diametrus altitudinis, latitudinis diametrum relinquit; defectus autem iste generatur à duabus refractionibus, in Solis summa &ima abside fieri solitis, quae absides diamerro solari à se distant, est igitur haec contractio, quasi differentia duarum eiusmodi tefractionum. Vnde cum pateat ipsa quotidiana experientia, hanc Solis contractionem paulatim augeri cum eiusdem descensu, imminui ascensu, quemadmodum &refractio solet; insuper cum certum sit, ipsam circa horizontem breuissimo tempore, minimo spatio, incrementa maxima sumere, vti in refractione accidit, plus quam probabile, imo ferè certum mihi est, esse proportionem inter refractiones &hasce contractiones. Quo dato, indubitatum est, si duae tantum refractiones certo dentur, superioris scilicet in Sole partis &inferioris, maioris subtractione à minore, habitum iri Solis imminutionem in residuo. Cuius beneficio per Regulam Proportionum, omnes omnino refractiones acquirentur nullo negotio, per habitas istas contractiones, quae diligenti obseruatione, quotidie, nulla paene temporis iactura fideliter notabuntur ab eo, qui rerum caelestium scrutatione delectabitur. Exempli caussa lubet paulisper rem explicare. Tyho Brahe ponit Solem horizonti contiguum refringi 34'; in suprema verò parte, quae altior est inferiore tanquam gradu dimidio, scrupulis 29'; quibus ablatis ex 34', restant 5', contractio Solis. Ponamus igitur has Tychonis obseruationes solidas esse: igitur per Regulam vsitatam: Si 5. proueniunt è 34: è quibus prodeunt 6'? &inuenies 208. Item, 5 29. quid 6? &reperies 348. Quae similiter acquisiuisses, si 6. abduxisses à 405. Quod idem etiam fit componendo hoc modo: 5. 63. quid 6? prodibunt 753. Quae diuisa per Regulam dictam hoc modo; 63. 34'. quid 75 1/? &acquirentur 40182. quae subtracta ex 75 1/2, relinquent 34 /,refractiones, è quibus generata est Solis diminutio 6. Hac ergo ratione si semel haberentur duae Solis refractiones certae, possemus illarum beneficio omni tempore, reliquas omnes venari. Imò detur vnica refractio Solis, vel inferior vel superior, vnà cum contractione, &haud difficulter reliquae omnes inuestigabuntur.