Latin
DIAMETRORVMOET FAD SE RATIO
Christoph Scheiner, Sol ellipticus 27
Unproofread scanNot analysed yet
ad 41616, sicque Quae omnia si hoc in illo contineri vicibus minimùm quadragies millenis. de Venere perigea, de qua Apelles in prima tabula loquebatur, asserantur; sunt contra manifestissimam experientiam atque veritatem, &apertae falsitatis conuinci quotidie possunt: si verò de Apogea; iam ad rem &contra Apellem nihil sunt, omnique prorsus Venere carent. Suspectus etiam sit Tyho Brahe, qui mediam Veneris à Sole elongationem ponit ostendere in Veneris diametro minuta prima 3. secunda 15'. Quamuis enim ego, visibilem eiusdem diametrum minorem potius quam maiorem acceperim, tanto tamen non defeci, vt plenitudo ipsius 3. excederet, etiam 23. io Octobris: quanto igitur minus continebit 3'. in medio à terra recessu. Sed de his ex instituto disputabitur suo tempore. Quod si tam exactam Veneris ad Solem dimensionem acquirere possumus, quemadmodum nos posse, demonstratum est; &accuratius aliàs declarabitur, quis non videt, nouam patere viam, ex inventa altissimae &humillimae magnitudine, probandi ipsam circa Solem rotari? quae ratio etiam ad alia sidera vtique adhibebitur: omnia tamen tempore opportuno. Quis non videt, siderum veras magnitudines diu latere non posse? quibus cognitis, ad multa quaedam alia aditus patefiat. Et planè mihi persuadeo, intra paucos annos, nos plurima iam obscura exploratè rescituros. 8'. Qui ignoratione huius vtilis Phaenomeni laborat, is in multa delicta in gu9, curret, circa Macularum solarium obseruationem. Mirabar ego saepe tam anno 1611. quam 1612. cur maculas nonnullas alibi tubus indicaret in Sole viCautela in obseruandis maso, aliorsum obseruatio foramine immissionis facta transferret in charta; nec culis solaribus. conciliare poteram per omnia; tubum &foramen.