Latin
DIAMETRORVMOET FAD SE RATIO
Christoph Scheiner, Sol ellipticus 28
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe etiam fieri videbam, vt eiusdem diei obseruationes vel vespertinae vel matutinae, cum meridianis, licet per immissum foramine solem omnes accuratissimè fierent, ad vnguem non conspirarent, cum tamen neque has neque illas damnare auderem, neque meam in obseruando solertiam possem culpare: non rarò etiam haerebam, qui fieret, vt idem, caeteris omnibus paribus, tubus in sole non toties contineretur manè aut vesperi, quoties in meridie; aut saepius in longitudinis diametro reperiretur, quam altitudinis, eodem tempore vel matutino vel serotino: solem occumbentem in opposito pariete perpendiculariter erecto, per foramen exceptum, forma oblonga, non circulari lucentem saepissime conspexi, &huius aspectus caussam interrogatus, dare liquido non potui: at nunc perspecto hoc mirabili ostento, omnium ratio limpida asseritur; omnium labes facile detergitur; omnium error nullo negotio cauetur. Vt vel hoc vnico nomine, istud ego Phaenomenon non parui faciam: à multis enim perplexitatibus me extricauit. Nam vt ab exemplo rem accersam, &oculis quod dico subijciam: die 6. lanuarij, anni 1613. hora 10, a matutina obseruatus Sol, talis apparuit, qualem, prima repraesentat effigies, id est, quasi sphaericus. In eo maculae fuerunt A, B, C, D, E, F, G, H, situ &numero designato, nam magnitudinem neglexi certas ab caussas. Eodem die vesperi, Sol horizontem tangens ostendit Ellipsin, IKLMNO, cuius longitudo IN. aequalis fuit diametro circuli hora 10a visi, altitudo LO, multo minor. Sed &hoc obseruatu dignissimum est, superiorem Ellipseos partem KLM, curuiorem esse ordinariè, inferiore NOI; ob maiorem hîc, quàm supra fieri solitam refractionem; vnde tota huius Ellipseos perimeter non simplex sed composita est, è pluribus diuersarum ellipseon arcubus; cui simile quid videre est in communi humoris cristallini sectione, quę fit à plano per ipsius centium axemque opticum traducto.