Latin
Letter 1
Chromatius of Aquileia, Scripta [Falso Attributa] 2.100
Unproofread scanNot analysed yet
Sub sanctorum Chromatii et Heliodori nomine, ad sanctum Hieronymum, de duobus apocryphis libris; videlicet, De ortu Mariae Reginae Virginis, et de infantia Salvatoris: cui accedit Pseudo-Hieronymi gemina responsio: (Ex Codice Apocrypho Novi Testamenti Joannis Alberti Fabricii, tomo I, pag. 7 et seqq. editionis secundae, Hamburgi 1719; atque ex tomo XI Operum Sancti Hieronymi, editionis Veronensis Dominici Vallarsii, coi. 279 et seq.) . Dilectissimo fratri Hieronymo presbytero, Chromatius et Heliodorus episcopi salutem in Domino. Ortum Mariae reginae, virginis, simul et nativitatem atque infantiam Domini nostri Jesu Christi In apocryphis invenimus libris, in quibus multa contraria nostrae fidei considerantes scripta, recusanda credimus universa: ne per occasionem Christi, laetitiam Antichristo traderemus. Ista igitur nobis considerantibus, exstiterunt viri Dei, Armenius et Virinus, qui dicerent sanctitatem tuam beatissimi Matthaei Evangelistae manu scriptum volumen Hebraicum invenisse, in quo et Virginis matris, et Salvatoris infantia esset scripta: et idcirco luam charitatem per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum expetimus; quatenus et illud ex Hebraeo Latinis auribus tradas: non tantum ad percipiendum quae sunt Christi insignia, quantum ad haereticorum astutiam excludendam, qui ut doctrinam malam instituerent, bonam Christi nativitatem suo mendacio miscuerunt, ut post dulcedinem vitae, mortis amaritudinem occultarent. Erit ergo purissimae pietatis, vel ut rogantes fratres exaudias, vel episcopos exigentes charitatis debitum, quod idoneum credideris, recipere facias. Vale in Domino, et ora pro nobis.