Latin
Letter 2
Chromatius of Aquileia, Scripta [Falso Attributa] 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hieronymi, Chromatio et Heliodoro episcopis. Dominis sanctis et beatissimis, Chromatio et Heliodoro episcopis, Hieronymus exiguus Christi servus in Domino salutem. Qui terram auri consciam fodit, non illico arripit quidquid fossa profuderit lacerata, sed priusquam fulgens pondus vibrantis jactus ferri suspendat, interim vertendis suspendendisque cespitibus immoratur, et specialiter qui nondum lucris augetur. Arduum opus injungitur, cum hoc fuerit mihi a vestra beatitudine imperatum, quod nec ipse sanctus Matthaeus Apostolus et Evangelista voluit in aperto conscribi. Si enim hoc secretum non esset, Evangelio utique ipsius, quod edidit, addidisset: sed fecit hunc libellum Hebraicis litteris obsignatum; quem usque adeo edidit, ut et manu ipsius liber scriptus Hebraicis litteris a viris religiosissimis habeatur, qui etiam a suis prioribus per successus temporum susceperunt. Hunc autem ipsum librum numquam alicui transferendum tradiderunt: textum ejus aliter atque aliter narraverunt.