Latin
Letter 2
Chromatius of Aquileia, Scripta [Falso Attributa] 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed factum est, ut a Manichaei discipulo, nomine Seleuco, qui etiam Apostolorum gesta falso sermone conscripsit, hic liber editus, non aedificationi, sed destructioni materiam exhibuerit: et quod talis probaretur in synodo, cui merito aures Ecclesiae non paterent. Cessent nunc oblatrantium morsus: non istum libellum cannonicis nos superaddidimus Scripturis, sed ad detegendum haereseos fallaciam, apostoli, atque Evangelistae scripta transferimus: in quo opere non tam piis jubentibus episcopis obtemperamus, quam impiis haereticis obviamus. Amor igitur est Christi, cui satisfacimus, credentes quod nos suis orationibus adjuvent, qui ad Salvatoris nostri infantiam sanctam per nostram potuerint obedientiam pervenire.