Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Academica 1.13
Not analysed yet
Tum ille: Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est inquit quod audio? Quanam inquam de re? VA. Relictam a te veterem Academiam inquit, tractari autem novam. Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse, †negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit. VA. Est inquit ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.