Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Academica 1.14
Not analysed yet
CIC. Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum est velim, et simul adsidamus inquam si videtur. VA. Sane istuc quidem inquit, sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video. Mihi vero ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine? Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus omnes.