Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Academica 1.35
Not analysed yet
sed Zeno, cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus. Mihi vero inquam videtur, quod vides idem significare Pomponium. VA. Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos virtutis inciderit, sed contra qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.