Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Academica 1.36
Not analysed yet
cetera autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria; his ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti.