Latin · ~4 min
2.a to 2.j
Cicero, Academica 2.a-j
Not analysed yet
atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis non normis non regulis. quid lunae quae liniamenta sint potesne dicere ,cuius et nascentis et inseniscentis alias hebetiora alias acutiora videntur cornua. quid tam planum videtur quam mare; e quo etiam aequor illud poetae vocant in aqua remum integrum quasi fractum videmus quid mare nonne caeruleum? at eius unda cum est pulsa remis, purpurascit, et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum alius adultis, alius valentibus alius aegris, alius siccis alius vinulentis Si quando enim nos demersimus ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus quibus etiam alabaster plenus unguenti putre esse videtur nihil ab homnine percipi posse, nihilque reianzere sapienti nisi diligentissimam inquisitionem veritatis propterea quia si incertis rebus esset assensus etiam si fortasse verae forent liberari errore non posset, quae maxima est culpa sapientis. quae cum similitudine veri concinere maxime sibi videretur