Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Academica 2.k
Not analysed yet
probabile vel veri simile . . . ,quod nos ad agendum sine adsensione potest invitare; sine adsensione autem dico ut id quod agimus non opinemur verum esse aut nos id scire arbitremur, agamus tamen. . . . talia mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda; quae tu si alio nomine vis vocare, nihil 5 repugno; satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id est quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem sed rerum inquisitorem decet esse sapientem.