Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 140
Not analysed yet
verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed illa, quae propria laus oratoris est in verbis,—nam ipsum Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est a plerisque neglectum: non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni quam civis Romani proprium videtur; —sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat; verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et conformationibus.