Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 141
Not analysed yet
quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. σχήματα enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem eaque non tam in verbis pingendis habent pondus quam in inluminandis sententiis. sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.