Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 16
Not analysed yet
ego autem voluntatem tibi profecto emetiar, sed rem ipsam nonduin posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi—sic omnis fetus repressus est exustusque siti flos veteris ubertatis exaruit—nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est. Seremus igitur aliquid tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris: modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet. Tum ille: