Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 17
Not analysed yet
ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris. Mihi quoque, inquit Brutus, [et] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo exacturum negat.