Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 209
Not analysed yet
omnium enim causarum unum est naturale principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent. Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat, quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi qui ante te dixerit? Sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem libenter adscivimus.