Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 210
Not analysed yet
erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur.