Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 275
Not analysed yet
erant autem et verborum et sententiarum illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. qva de re agitvr autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id ubi esset videbat.