Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 276
Not analysed yet
accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciret voluptate; aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod non nosset. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit; si opus erat, defuit.