Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 306
Not analysed yet
ego autem in iuris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae Q. F. ,qui quamquam nemini se ad docendum dabat, tamen consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.