Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 307
Not analysed yet
occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro.] haec etsi videntur esse a proposita oratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam Attico haec nota sunt—et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti.