Latin
5 to 6
Cicero, Brutus 5-6
Not analysed yet
nam si id dolemus, quod eo iam frui nobis non licet, nostrum est id malum quod modice feramus, ne id non ad amicitiam sed ad domesticam utilitatem referre videamur; sin tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit angimur, summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur. etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desideraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc autem aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret.