Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 7
Not analysed yet
equidem angor animo non consili, non ingeni, non auctoritatis armis egere rem publicam, quae didiceram tractare quibusque me assuefeceram quaeque erant propria cum praestantis in re publica viri tum bene moratae et bene constitutae civitatis. Quod si fuit in re publica tempus ullum, cum extorquere arma posset e manibus iratorum civium boni civis auctoritas et oratio, tum profecto fuit cum patrocinium pacis exclusum est aut errore hominum aut timore.