Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 58
Not analysed yet
est igitur sic apud ilium in nono ut opinor annali: additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius— et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima— is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi— probe vero;