Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 59
Not analysed yet
ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— Suadaeque medulla. Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult], ut, quam deam in Pericli labris scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit.